4. LASKAI CSKS Pter Speculum exilii rszlet - 1581 1. rsz
4 LASKAI CSKS Pter Speculum exilii rszlet 1581
LASKAI CSKS Pter: Specvlvm exilii [...] Coronae. ANNO. MDLXXXI. - RMNy 483
Fnykphasonmsok: 1,2,3,4,5,6,1,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18, 19, 20, 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53
[a''' = a felette accent grave; o''' = o felette accent grave; MARGO: ... MARGO. = A margra kell szedni jelzse]
[406:] SECTIO QVINTA SEXTI Capitis.1
De origine (et) ratione cantus in Ecclesijs.
MARGO: Cantus pij sunt preces publicae. MARGO. Pertinet haec quoq(ue) doctrina huc, Cantus enim publicos non inepte quis ad preces et gratiarum actiones publicas retulerit: Itaq(ue) quo planior fiat huius partis expositio, in hac parte docebimus ista quatuor.
Primum Originem cantus proponemus.
Deinde, An cantus in Ecclesijs retineri possint.
Tertio, Quomodo (et) ratione cantus retineri queant.
Quarto, In quem fine(m) cantus sint inuenti.
De origine cantus.
MARGO: Origo cantus, I. Eusebius, MARGO. Ritum canendi uetustissimum esse pleriq(ue) fatentur, de origine tamen nonnihil dissensionis est.
Eusebius in hist. Eccles. tradit ritum canendi Apostolorum quoq(ue) tempore fuisse re-2 [407:](cep)tum, Colligit autem id presertim ex uerbis Apostoli 1. Cor. 14 uer. 15, MARGO: II, MARGO. Canam spiritu canam (et) mente.
MARGO: III, MARGO. Item Colos. 3 uer. 16. Commonefacientes nos mutuo psalmis, hymnis (et) canticis spiritualibus, canentes cum gratiarum actione, in cordibus uestris Deo.
MARGO: IIII, MARGO. Praesertim uero ex eo quod legitur Matt. 26 uer. 30, (et) hymno dicto, exierunt in montem Oliuarum.
MARGO: V, Hilarius, MARGO. Hilarius testatur ritum canendi primum cepisse apud Chartaginenses, (et) hoc quidem eomodo, ut hymni ad altaria dicerentur de psalmis.
MARGO: VI, MARGO. Multi ad tempora Orphei (et) Lini referu(n)t quo tempore homines cum Deo gratias agerent et cum ab eo aliquid impetrare niterentur, comunibus uotis quaedam carmina adhibere sole(n)nia consueuerant. Quo circa dicu(n)t Orpheum, Linu(m), Pindarum, Horatiu(m), (et) plerosq(ue) Lyricos Po tas suos hymnos in hos usus conscripsisse.
MARGO: VII, Orientalis Ecclesiae ca(n)tus quando caepit, MARGO. Orientales Ecclesiae ritum canendi temporibus fere Apostolorum receperunt, quod ex testimonio Plinij in Epistola quadam ad Traianum imperatorem facile possumus cognoscere, ubi scribit, MARGO: Hymni antelucani, MARGO. Christianos consueuisse hymnos ante lucanos Christo suo canere,3 [408:] Et cum haec Epistola scriberetur ad Traianum tum adhuc Iohannes Euangelista uiuebat, qui fuit superstes usq(ue) ad Traiani tempora.
MARGO: VIII. Occidentalis Ecclesia quando cantus recepit MARGO. Occidentales Ecclesiae paulo serius ritum canendi receperunt, id enim sub Ambrosio co(n)tigisse, Augustinus lib. 9, Confess. cap. 6. testatur. Cum enim Ambrosius a Iustina Valentiniani regis pueri matre persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis, excubabat una cum populo etiam noctu in Basilica, ut ne Arrianis traderetur, ad taedium itaq(ue) subleuandum (et) fallendum tempus canendi ritum induxit.
MARGO: IX. Hebreoru(m) cantus, MARGO. Sed ego altius repetenda(m) censeo origine(m) Cantus, Hebrei quippe Moysis aetate, cum in profectione castroru(m) arca(m) faederis tollere(n)t carme(n) suum habebant, Nec sine uenusto carmine illa(m) deponeba(n)t, sicuti uidere est in libro numerorum cap, 10 uersibus ultimo (et) penultimo.
MARGO: X, MARGO. Quin etiam elegans extat canticum Moysis (et) filiorum IZra l, Exod. 15. uer. 1, 2, 3. (et)c. quo gratias agunt Deo pro uictoria.
MARGO: XI, MARGO. Extat quoq(ue) Canticum Annae, 1 Reg. 2 uer 1, 24 (et)c.
Deborae (et) Barac Iud. 5 uer. 1, 2, 3, 4.
Esaiae, Esa, 12 uer. 5, 6.
Ezechiae, Esa. 38 uer. 10. Habacuc, Habac5 [409:] 3, uer. 2, 3. (et)c Ex quibus colligitur ritum canendi in ueteri quoq(ue) populo fuisse receptu(m).
MARGO: Origo cantus, MARGO. Quare no(n) inepte origo cantus ad Deu(m) referetur, qui in ueteri quoq(ue) populo in die ab initio creationis se carminibus pijs collaudari uoluit. Vide Gen. 4 uer. 21, Vbi Iubal pater canentium nominatur. Et hactenus de origine cantus satis. Sequitur alterum membrum.
An cantus in Ecclesijs retineri possint?
MARGO: Cantus duplices, MARGO. Quo facilius ad hanc quaestionem respondeatur, tenendum est duplices esse cantus.
Alios pios (et) salutares, Alios impios et perniciosos.
MARGO: Pij cantus, MARGO. Pij cantus sunt quae depromuntur ex psalmis uel alijs libris sacrae scripturae.
MARGO: Impii cantus. MARGO. Impij uero sunt quae non solum non depromuntur ex sacris libris, sed etiam manifeste cum illis pugnant, quales sunt, amatorij lasciui, impudici, (et) libidinosi concentus , De his nemo dubitat quin damne(n)tur in Ecclesijs Nam quicquid repugnat synceritati (et) puritati uerbi Dei merito damnatur, sed tales concentus pugnant cum uerbo Dei,
Merito itaq(ue) ab omnibus damnantur (et) reijciuntur.6 [410:]
Super est itaq(ue) quaestio.
Num pij cantus in Ecclesia retineri queant.
MARGO: Cantus pios in Ecclesia esse retinendos probatur. MARGO. Si Cantus pij ad eam grauitatem (et) modum in Ecclesia canantur, qui Dei et sanctorum Angelorum conspectum decet, magnam dignitatem (et) gratiam sacris actionibus conciliant, (et) ad excitandas in uerum studium, ardoremq(ue), mentes, uehementer accomodati sunt, ideoq(ue) retinendi.
MARGO: I, MARGO. Principio hoc confirmatur exemplis ueteris populi Hebraei quippe Moysis tempore plurimis usi sunt canticis in gratiarum actionibus, sicuti uidere est. Exod. 15 uer. 1, 2, 3. Deut. 32 uer. 1, 2, 3. (et)c. Num. 10 uer. 34, 35.7
MARGO: II, Cantus Leuitarum, MARGO. Vide exempla paulo''' ante recitata. Leuitarum quoq(ue) exempla rem planam faciunt, Illi enim in tabernaculo, et templo a Salamone extructo statis horis aderant, qui coram Domino audiente populo sacros hymnos canerent, qui Deo gratias agendo insignia quaedam benefitia suae genti collata dulcissime celebrabant, preces interponebant, (et) sententias admiscebant, ad mores (et) uitam piorum hominum informandam. Vide Num. 1 uer. 53, cap. 3, per totum fere caput cap. 18. uer. 5, 4.8 Deut. 10 uer 8. Nehem. 12. uer. 27. 1 Par. 6 uer. 32. Et cum minist-9 [411:]rabant coram tabernaculo testimonij, cane(n)tes donec aedificaret Salamon Domini domum in Ierusalem.
MARGO: III. MARGO. A quo laudabili more dominus noster Iesus Christus non uidetur discessisse, qua(n)do post caenam paschalem, nocte qua tradebatur, una cum Apostolis in monte(m) oliuarum, hymno dicto exijt, sicut Matthaeus Euangelista cap. 26, uer. 30. testis est. qui locus argumento est patres familias in coenis suis hymnos deo canere consueuisse.
MARGO: IIII, MARGO. Paulus Apostolus diserte praecipit cantus pios in Ecclesijs ad Ephesios cap. 5 uer. 19. Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu loquentes uobismet ipsis in psalmis, (et) hymnis, (et) canticis spiritualibus canentes (et) psallentes in cordibus uestris Domino.
MARGO: V, MARGO. Ad Colos. cap. 3 uer. 16. quaedam ab his no(n) discrepantia scribuntur, Docentes inquit (et) commonefacientes uosmetipsos psalmis, hymnis, (et) canticis Spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus uestris Deo.
MARGO: VI, MARGO. Ad Corintios Epistola 1 cap. 14 uer. 26. Vbi de sacro caetu agit idem Apostolus, idem Apostolus ad hunc modum scripsit, cum co(n)uenitis quicumq(ue) psalmum habet,10 [412:] doctrinam habet linguam, interpretationem quibus uerbis ostenditur canentibus quoq(ue) ac psallentibus in templis dandum fui e locum.
MARGO: VII, MARGO. Debora (et) Barac Iud. 5 cap. uer. 3, ita loquuntur,11 Audite reges, auribus percipite principes, Ego sum ego sum, quae Domino canam, psallam domino Deo Izrael.
MARGO: VIII, MARGO. Dauid rex Izrael laudatur in sacris literis, quod fuerit egregius psaltes, habuerit peritia(m) canendi omnia mirabilia Domini, sicut uidere est, 2 Reg. 23, uer. 1. Simili ergo ratione laudantur qui canunt Domino canticis Spiritualibus.
MARGO: IX, MARGO. Quoties uero Dauid in psalmis suis adhortatur Ecclesiam Dei, ut Domino psalmum et canticum nouum, dicat, reddat uota, (et) laudes Deo.
Psal. 4612 uer. 1, 2. Omnes gentes plaudite manibus iubillate Deo in uoce exultationis.
Psal. 14613 uer. 7. Praecinite Domino in co(n)fessione, psallite Deo nostro. ps. 149 uer. 1. Cantate domino canticum nouum, Laus eius in Ecclesia sanctorum (et)c. (et) alijs infinitis locis.
MARGO: X, Tertulianus, MARGO. Tertulianus in suo Apologetico docet, fidelium caenas satis frequentes fuisse, ubi frugaliter atq(ue) honeste refecto corpore, sese14 [413:] pijs cantionibus oblectarunt.
MARGO: XI, Plinius, MARGO. Plinius in Ep(isto)la ad Traianu(m) Imperatorem docet, in Orientalibus Ecclesijs Christianos consueuisse hijmnos ante lucanos Christo suo canere: Ex quibus res plana est, Cantus pios in Ecclesijs etiam num licitos esse.
MARGO: XII Effectus psallendi quis, MARGO. Effectus quoq(ue) psallendi ad rem confirmandam accedit, Docetur enim 1 Reg. 16 uer. 23 Dauide psallante malum spiritum a''' Saule rece isse, (et) melius habuisse, Neq(ue) dubium est quin pijs cantionibus (et) psalmis cerebrum, mens cor, ad effectus uarios moueatur:
MARGO: Historiaru(m) cantus licitos esse probatur, MARGO. Eade(m) ratione cantus historiarum cum scripturis no(n) pugnantium liciti sunt.
MARGO: I, MARGO. Noe filius Lamech ob insignem iustitiam laudatur, Gen. 7 uer. 1, 2 Pet. 2 uer 5, Ecclesiastici 44. uer. 17.
MARGO: II, MARGO. Ita Iesus Naue commendatur (et) laudatur, Ecclesiastici 46 uer. 1, 2, 3.
MARGO: III, MARGO. Sic quoq(ue) Moyses Aaron (et) Phinees Ecclesiastici 45, per totum caput.
MARGO: IIII, MARGO. Eodem modo Nathan Dauid (et) Salamon, Ecclesiastici 27,15 per totum caput.
MARGO: V, MARGO. Ita Elisaeus Elias Ezechias et Esaias, Ecclesiastici 48 per totum caput. (et) certe liber Ecclesiastici a''' capite 44, ad finem usq(ue) ni-16.[414:]hil est aliud qua(m) historia, cantus, (et) laudes gloriosorum et sanctorum parentum.
MARGO: VI, MARGO. In Republica quoq(ue) Romana mos fuit, ut in conuiuijs praesertim, illustrium uirorum laudes celebrarentur, quo ipso astantes commonefierent, ut eorum praeclara gesta imitarentur (et) uitia quae cum eoru(m) uirtutibus pugnarent detestarentur. Hinc in Funebribus Epitaphia canebantur,
MARGO: Consuetudo canendi in conuiuiis Romanoru(m) MARGO. In nuptijs Epitalamia canere solebant quae omnia si moderate ac tempestiue agantur, (et) ferri inter Christianos (et) co(m)mendari possunt. Et hactenus de secundo membro, sequitur tertium.
III. Quomodo (et) ratione cantus in Ecclesijs retineri queant?
Paulus Apostolus in Epistola 1 ad Cor. cap. 14 uer. 26. ad hanc quaestionem respondet breuiter, dum ait, Siue quis psallat siue prophaetet, siue interpretetur omnia ad aedificationem fiant.
Triplicem porro ponit Apostolus ratione(m) qua fiant omnia ad aedificationem, Primo ut populari lingua inter canendum (et) orandum utamur,
Secundo ut cantus materiam ex diuinis literis sumamus.
Tertio, ut cum gratia canamus in cordibus.17 [415:] ordine itaq(ue) de his agemus.
An peregrinis linguis inter canendum uti liceat?
MARGO: Peregrina(m) linguam ab Ecclesia esse remouendam probatur, MARGO. Peregrinae linguae tanquam comune Ecclesiae incommodum inter canendum et uerba Dei annunctiandu(m) maximo studio, euitandae sunt (et) ab Ecclesia remouendae.
Hanc thesin nemo melius confirmare potest quam rationibus Pauli Apostoli qui 1, Cor. 14. per totum caput, ad confirmanda(m) hanc thesin has adfert rationes.
MARGO: I, MARGO. Principio dicit Apostolus uer. 318 Eum qui loquitur lingua non hominibus loqui, sed Deo. Ex quo patet ea locutione homines no(n) aedificari cum ad eos non pertingat, Lingua enim hoc loco pro Idiomate peregrino capitur, quod nemo intelligat sine interprete.
MARGO: II, MARGO. Secunda ratio Apostoli19. sumitur ex uer. 4 Qui inquit linguis peregrinis loquitur, seipsum aedificat, atqui prophaetat20 hoc est (sicut uersu tertio exponit) loquitur populari lingua ad aedificationem, consulit omnibus. Ideo quantum est discriminis inter unu(m) et uniuersos, tantum linguarum peregrinarum usus infra popularem prophetiam iacet, quae uniuersam Ecclesiam aedificat.21 [416:]
MARGO: III, MARGO. Tertiam rationem sumit Apostolus ab exemplo Corinthiorum uer. 5 Qui quicquid ex Paulo adepti sunt id totum per popularem linguam acceperunt22 quibus peregrinae linguae parum uel nihil profuissent, Nos quoq(ue) quicquid aedificationis in doctrina adipiscimur id ex populari lingua non peregrina accipiemus.
MARGO: IIII, MARGO. Quartam rationem sumit Apostolus a''' simili uer. 7, Sicut inquit tuba inutilis est tam ad uoluptatem afferendam, quam ad usum belli nisi manifestam significationem (et) certam distinctionem sono suo edat: Ita nisi quis manifestam significationem rerum in cantu populari lingua edat cantus nullum usum habebit.
MARGO: V, MARGO. Quinta ratio ducitur ex uer. 11 Qui enim peregrinis linguis utitur barbarum se audientibus exhibet quasi cum illis communicare nolit, quae in animo habet. Nisi ergo cantus populari sermone fiant in caetibus nostris barbaros nos magis quam gregis doctores exhibemus.
MARGO: VI, MARGO. Sexta ratio ducitur ex uer. 14 Dum enim quis lingua peregrina utitur, dono quidem spiritus utitur, sed mens eius fructu uacua est, quia ab alijs non intelligitur, nulla proximorum aedificatio sequitur, quam Christiana [417:]23 mens unice spectare debet.
MARGO: VII, MARGO. Septima ratio ducitur ex uer. 16 qui enim peregrina lingua canit uel orat, astantes impedit ne preces uel gratiarum actiones quas publice habet, (et) confirment (et) ratas habeant per formam confirmandi, Amen.
MARGO: VIII, MARGO. Octaua ratio ducitur ex uer. 18, a''' suo exemplo, Qui cum omnibus prestaret usu linguarum peregrinarum, et multa adferre posset quae ab auditoribus non intelligerentur, attamen quinq(ue) uerba dicere maluit lingua (et) significatione populari, quam peregrina lingua infinita proferre, quae ab auditoribus non intelligerentur. Exemplo itaq(ue) Pauli discant omnes in caetibus pijs populariter canere.
MARGO: IX. MARGO. Nona ratio ducitur ex uer. 23. Qui enim peregrina lingua utitur in caetibus pijs, furere magis quam aedificare uidetur. Cum enim in tales caetus idiotae uel infideles ingrediuntur eos qui peregrina lingua utu(n)tur, ridendos assumunt cum eorum uerba no(n) intelligant.
MARGO: X, MARGO. His Pauli Apostoli rationibus aliae quoq(ue) non inepte addi possunt, (et) quidem decima(m) rationem adduco ex ps. 10124 uer. 16, 17, ubi sic scribitur Dum conueniunt populi in unu(m) annunctiant nomen domini in Sion et laudes25 [418:] eius in Ierusalem. Hoc in sacro caetu agere oportet: At quomodo possunt narrari Dei laudes atq(ue) miraculae ut intelligantur ubi peregrina lingua fuerit adhibita?
MARGO: XI, MARGO. Paulus Apostolus in Epistola ad Colos. cap. 3 uer. 16, precipit, Verbum Christi habitet in uobis abundanter in omni sapientia, Atsi non intelligatur sterilis erit nec fertilitatem ullam adferet.
MARGO: XII. MARGO. Neq(ue) parum facit ad nominis diuini contumeliam si qui ipsum accedunt ea loquantur, quae non intelligunt, (et) saepe numero longe aliud cogitent quam loquantur.
MARGO: XIII, MARGO. Ab exemplo Dei res plana est, Qui (et) ipse Hebraicam gentem non nisi Hebraice de omnibus ad salutatem pertinentibus instituit: Non est ergo diuinus mos sed diabolicus uerbum Dei sub peregrina lingua occultare.
MARGO: XIIII. MARGO. Angelorum quoq(ue) exempla id ipsu(m) docent. Nam cum uisi sunt duo Seraphin (et) auditi ab Esaia propheta Deum laudantes, quae intelligerentur protulerant.
Esa. 6 uer. 3, Sanctus Sanctus, Sanctus.
Et Christo nato in Betlehem auditi sunt, caelestes exercitus populari lingua qua(m) apertissime canere.26
Gloria in altissimis Deo. (et) in terra pax, hominibus bona uoluntas.27 [419:]
MARGO: XVI. MARGO. Cum Angeli apparent Danieli Dan. 6 uer 22 cap. 16.28 Zachariae Zach. 2 ue. 3. cap. 7 u. 6. uer. 4.29 (et) alijs prophaetis, lingua usi sunt quae ab ipsis intelligebatur.
MARGO: XVII, MARGO. Si itaq(ue) uerum est, quod dicitur Ecclesiam nostram imitari, Ecclesiam triumphantem non debet peregrina lingua inter filios suos uti, quemadmodum nec illa utitur.
MARGO: XVIII,30 MARGO. Sed cur quaeso data est Apostolis omnium linguarum cognitio? nisi ut possent singulis nationibus sua priuata lingua proponere doctrinam Christi, id hodie euertunt, qui unam Ecclesiae obtrudunt, eamq(ue) peregrina(m),
MARGO: XIX, MARGO. Quid est, quod sermo dicitur esse index animi apud auditores, id non fit in lingua peregrina, sed surdus surdo loquitur, peccant ergo omnes in proprium sermonis fine(m) qui peregrina lingua ad populum utuntur.
Videant itaq(ue) sacrificuli, (qui in celebranda Missa, alijsq(ue) concentibus, uel quid dicant, non intelligunt,) qua ratione se se excusare coram Deo queant. Quaerunt isti proculdubio non aedificationem Ecclesiae, sed adipem crumenae.31 [420:]
Obiectiones aduersariorum.
PRIMA.
MARGO: Obiectionu(m) solutio, MARGO. In ueteri lege multae fuerunt Ceremoniae, quarum significatio no(n) iltelligebatur, et nihilo minus a''' plebe (et) rudibus hominibus obseruabatur.
Etiamsi ergo cantus in lingua peregrina non intelligitur a''' plebe tamen obseruari debet.
R.32 Non agitur de intelligentia significationis in cantu, sed agitur de sermone populari: Quod si in ueteri lege fuerunt in ceremonijs significationes reconditae ad quas uulgus non pertingeret, id nobis haud quaqua(m) aduersatur, qui a''' nostro populo non requirimus omnem intelligentiam cantus (et) sacrarum literarum, sed tantu(m) conquerimur quod ea lingua illis omnia proponatur, qua ne uerba quidem possunt intelligere, Deinde etsi significationes multarum ceremoniarum uulgus non intelligebat, tamen non fuit illis praeceptum, ut lingua peregrina uterentur in sacris: imo''' ne usi quidem sunt, sed omnia populari lingua peragebantur.
Secunda obiectio.
Cum Paulus 1 Cor. 14, per totum fere caput linguam peregrinam prohibet non de cantu, sed contionibus loquitur, Quare cantus33 [421:] peregrina lingua peragi possunt modo contiones populari lingua peragantur.
R. Inanis est haec ratiocinatio, Manifeste enim Paulus meminit gratiarum actionis (et)34 diuinarum laudum uer. 15. 17, 26, Deinde eorum in quibus populus respondet Amen, uer. 16, quod in concionibus minime accidit..
Tertio obiectio.
Libertas Ecclesiae impedienda non est, Quare licet Ecclesiae sibi ritus proprios eligere, (et) cantu peregrino uti.
MARGO: Libertas Ecclesiae non est extra uerbum MARGO. R. Libertas Ecclesiae non consistit extra uerbum Dei, quod nusquam praecipit peregrinam linguam in Ecclesijs, Deinde Apostolus respondet breuiter ad fine(m) capitis, 1 Cor 14 uer. 37. Haec praecepta esse Domini. Necessario ergo obseruanda sunt.
Quarta obiectio.
Offendicula (et) haereses sunt uitandae, sed si Laici omnia intelligerent in haereses (et) grauia offendicula inciderent,
Ergo consulte faciunt qui peregrina lingua utuntur.
Respondeo per instantiam, Vetus Ecclesia Latinorum, Graecorum, (et) Hebraeorum, non aliena sed propria lingua usa est, Im35.[422:] pium est ergo ueterem Ecclesiam magnae imprudentiae accusare, quae hanc cautionem no(n) obseruauit.
Quin (et) Deus iuxta horum sententiam peccasset, qui Hebraicam gentem, non nisi Hebraice, de omnibus ad salutem pertinentibus instituit.
Et cum Angeli apparent Ezechieli, Danieli, Zachariae (et) caeteris prophaetis lingua usi sunt, quae ab ipsis intelligebatur. Si quis intelligendo uera peccat (et) scandalizatur.
Non ueritatis sed propriae inscitiae culpa est quae ueritatem non intelligit.
Quinta obiectio.
Licet uti peregrina lingua in templis, modo in Contionibus postea plebi explanetur, Sed nos ita facimus, Ergo rem licitam facimus.
R. Hoc cauillo bifariam peccant aduersarij
Primo enim non est uerum contionibus ea explicari quae in chora lingua praecipitanti praecinunt, imo''' saepe numero fit ut longe diuersa pro contione dicantur ab his, quae prius in choro decantata fuerunt. Sed esto ita quandoq(ue) fieri, Tamen stultum est id fieri per plura quod poterat fieri per pauciora. Quid oportuit eadem bis repetere, (et) [...] resonare. 36[423:]
Nimirum Battum agere, (et) erant sub montibus istis, (et) erant sub montibus istis, (et) erant sub montibus istis.
Haec prima ratio est canendi in Ecclesijs.
Sequitur altera.
Qualis debet esse materia cantus.
Paulus Apostolus in Epistola ad Colos. cap. 3 uer. 16. manifeste declarat, qualis debeat esse materia cantus, Commonefacientes inquit uosmetipsos in psalmis, hymnis (et) canticis spiritualibus.
Sit ergo Thesis.
Materia cantus in Ecclesiis non debet esse prophana, sed debet esse sermo Dei.
MARGO: I. MARGO. Principio hoc Paulus declarat cum ait, canticis spiritualibus siue a''' spiritu Dei dictatis
Petrus autem Apostolus Epistola 2 cap. 1. uer. 21 ait. MARGO: Materia ca(n)tus qualis esse debet, MARGO. Omnes sanctos Dei homines spiritu sancto inspiratos locutos fuisse, (et) scripsisse prophaetias, Quare per cantica spiritualia nihil aliud intelligere licet quam eas cantiones quae ex uerbo Dei depromuntur tanqua(m) thesauro Spirituali. 37[424:]
MARGO: II. MARGO. Huc pertinet praeceptum Apostoli 2 Tim. 2 uer. 16. Recte tractantem uerbum ueritatis teipsum exhibe, Prophana autem (et) in anilo quia deuita, multum enim proficiunt ad impietatem. Vnde patet eos uehementer peccare qui in Ecclesiam Dei cantus prophanos amatorios (et) uerbo Dei repugnantes inducunt, ut pote Haereticos qui ex pijs psalmis (et) cantionibus nomen Patris Filij et spiritus sancti expungunt.38 Vt prophani rem illicitam faciunt. (Et) haec secunda ratio est canendi in caetibus pijs, Sequitur tertia.
Tales cantiones Spirituales quomodo cani debent.
Paulus Apostolus Colos. 3 uer. 16. unico uocabulo respondet, Canentes in cordibus uestris cum gratia.
Duo itaq(ue) sunt modi canendi in Ecclesijs.
Primo ut in cordibus canamus.
Deinde ut cum gratia canamus.
MARGO: I. MARGO. In cordibus canemus si externo sono plus attentionis no(n) adhibuerimus qua(m) uerbis quae sub illis proferuntur, Augustinus in lib. Co(n)fess. dolet se inter dum fui e lapsum quod modis (et) concentibus plus attentionis adhibuerit quam uerbis quae sub illis profereban- 39[425:]tur. Quod peccatum fuisse inde probat, MARGO: Cantus modi propter uerba inuenti sunt, MARGO. quod modi (et) cantus propter uerba inuenti fuerint, non autem uerba propter modos.
Et huius culpae adeo''' eum penituit ut morem Ecclesiae Alexandrinae usitatum sub Athanasio uehementer probarit, qui lectori iusserat ut psallendo uocem parum flecteret, ita ut potius ad modum recitantis quam canentis accederet, Adiecit tandem Augustinus eos peccare (ut loquuntur) poenaliter qui maiorem attentionem cantui quam uerbis Dei adhibent.
MARGO: II, MARGO. Huic sententiae plane Hieronymus astipulatur, ut ipse in Epistola ad Ephesios annotauit.
MARGO: III, MARGO. Gregorius etiam Romanus, in Synodo Romana idem sensit, Cuius uerba in Decretis dist. 92 in cap. Cantantes, recitantur. du(m) inquit uox iucunda quaeritur, uita negligitur, (et) cum praui mores Deum extimulant, populus blanda uoce capitur. MARGO: Versus, MARGO. Eodem loco duo uersiculi non quidem elegantes attamen pij in glossa leguntur.
Non uox, sed uotum, non cordula musica, sed uox,
Non clamans, sed amans, cantat in aure Dei
MARGO: IIII, MARGO. Videntur idem etiam patres illi sensisse, qui in quarto concilio Carthag. Decreuere 40[426:] cantori, cum eligeretur, dicendum, Vide ut quod ore canas corde credas, (et) quod corde, credis opere conprobes.
MARGO: V. MARGO. Apud Esaiam cap. 66. uer. 2 ait Deus ad quem respiciam nisi ad contritum spiritu, (et) trementem sermones meos, Quid autem aliud sunt pij cantus quam Dei sermones, quare si quis uult ad se oculos Dei refigi cum timore (et) cordis humilitate sermones (et) cantus Dei canat, (et) ne in sono externo haereat, uerba potius (et) res uerbis conceptas meditetur reuerenter.
Alter modus canendi a''' Paulo traditur ut cum gratia canamus.
Hoc itaq(ue) intelligendum est ac si dixisset, commod atq(ue) dextre, quo ad sensus (et) modos nec non quo ad uoces. Sensus ergo in cantionibus planus esse debet neq(ue) praecipitanter canendum est, ut sensus uerborum non intelligantur, Neq(ue) inconcinne ut nulla sit harmonia uocum, sed uenuste ac decenter, Gratia enim non raro in sacris literis uenustatem significat, ut ps. 45 uer. 3. Effusa est gratia in labijs tuis.
Hactenus de tertio membro huius quaestionis, Sequitur quartum.
In quem finem cantus sunt inuenti41 [427:]
Quo''' facilius ad hanc quaestionem respondeamus MARGO: Cantus duplices, MARGO. primum tenendum est duplices esse cantus, Alios politicos, Alios uero Theologicos.
MARGO: Politici cantus qui, MARGO. Politici cantus sunt quae materiam tracta(n)t non Theologicam, sed paulo a''' scripturis diuersam non tamen repugnantem, Tales sunt omnes cantus (et) hymni Lyricorum po tarum, historicoru(m) item prisci (et) nostri seculi.
MARGO: Theologici cantus qui, MARGO. Theologici cantus sunt in quibus materia diuinis laudibus (et) sacris rebus co(n)grua repetitur, quales sunt Mosis (et) filiorum Izra l. Deborae (et) Barac, Leuitarum, (et) denique omnes fere psalmi Dauidici.
Iam uero prima sit quaestio.
Cantus politici in quem finem sunt inuenti.
Multi ac uarij fines sunt huius cantus.
MARGO: Fines cantus politici MARGO. 1 Primum enim cu(m) ueteres aut gratias Deo agerent, aut ab eo aliquid inpetrare uelle(n)t, comunibus uotis carmina quaedam solennia adhibere solebant. Quo circa omnes fere Lyrici Po tae, plerosq(ue) suos hymnos in hunc finem conscripserunt.
2 Deinde mos fuit praesertim, Romanis, ut in conuiuijs praesertim, laudes illustrium uirorum carminibus celebrarentur, quo ipso astantes commonefierent ut eorum praeclara gesta imitarentur, et uitia detestarentur. [428:]42
MARGO: Epitalamia MARGO. Tertio utebantur ueteres cantu (et) carminibus, ut in rebus laetis animos recrearent, (et) iucundas delitias captarent, Vnde in nuptijs e p i f a n a m i a canere solebant, quibus laetitia quae interuenisset egregia exprimebatur
MARGO: Epitaphia. MARGO. 4 Quarto, Carminibus (et) cantu ueteres in moerore pro defunctis suscepto animos consolabantur: Hinc in funeribus e p i t a f i a canebantur.
MARGO: Tria genera bonorum in cantu, MARGO. Ex his apparet in carminibus politicis tria bonorum genera concurrere.
Honestum. utile, (et) iucundum.
MARGO: I. MARGO. Honestum est laudes illustrium uirorum celebrare, Sed cantus hunc finem habent,
Ergo cantus politici honeste retinentur,
MARGO: II, MARGO. Vtile est Deo gratias agere (et) ab eo bona petere, Sed cantus politici hunc fine(m) habe(n)t
Ergo utiliter retinentur.
MARGO: III, MARGO. Iucundum est in rebus laetis delitias captare, in aduersis consolationem, Sed cantus politici hoc fine canuntur, Ergo iucunde retinentur.
Et hi fines sunt carminum politicorum.
Cantus thaeologici quos habent fines?
Multi multos fines carminum psalmoru(m) hymnorum (et) canticorum in Ecclesijs recensent.43 [429:]
Ego nemini praeiudico, saltem quinq(ue) fines (et) gradus cantus Theologici non inutiliter forta is recenseo.
MARGO: Fines Theologicorum cantuum, MARGO. 1 Primum enim aliqui cantus futura praedicunt, ut pote de Christo, de iuditio extremo. signis (et) consumatione seculi, de statu Ecclesiae44 futuro, hocq(ue) fine in Ecclesijs praecinuntur.
2. Secundo. Nonnulli cantus docent quid faciendum fugiendum(q)ue sit, iuxta prescriptum legis diuinae, (et) hoc fine retinentur.
3 Tertio, Sunt cantus nonnulli qui confirmant (et) consolantur homines afflictos, (et) e diuerso terrent tyrrannos (et) reprehendunt. (Et) hoc fine in Ecclesijs canuntur.
4 Quarto, Multi etiam sunt cantus petitorij, in quibus Deus inuocatur in omni afflictionum genere. (Et) hoc fine sunt in
|